Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 575

Adalhart übergibt Grundbesitz zu Egelhausen und Freising.
Datierung: 828 12 23

ADALHART TRADIDIT AD HEGILINHUSUN.

Divinae ammonitionis instinctu et corporali castigatione conpunctus ego itaque Adalhart cogitans cogitavi pro remedium animae meae, ut indulgentiam delictorum meorum adipiscere merear. Tradidi enim firmiter quicquid emptionis vel adquisitionis habui in loco quae dicitur ad Hegilinhusun in mancipiis terris cultis et incultis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus curtem cum domo et cum omnibus aedificiis ad hunc locum mee adquisitionis pertinentibus quicquid habui ad Frigisingas et in capsam sancte Marie confirmavi preter iurnales XXX et de pratis carradas III, hoc locus condictum a vulgo est Cotefridessteti, et curtiferum I ad Hegilinhusun, hoc filie mee tradidi in proprietatem nomine Perhtkart. Aliut enim quicquic proprietatis vel adquisitionis in omnibus habui omnia in omnibus ad me pertinentibus firmiter tradidi in capsam sanctae Mariae et in manus Hittoni episcopi, ut ab hodierno die ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas permansisset Ipsa enim traditione firmiter peracta mox in praesentia de omnibus supradictis rebus meis ipse ego Adalhart Hittonem episcopum vestivi, ut sine ulla contradictione traditum confirmatumque permansisset ad Frigisingas Hoc factum est in ipso loco Hegilinhusun in X. kal. ian anno incarnationis domini DCCCXXVIII. indictione VI. Hludouuici imperatoris XV. in ipso anno quo filius eius Hludouuicus rex in Baiouuaria cum coniuge rediit. Istis enim praesentibus et in testimonium confirmationis huius traditionis adtractibus Liutpald comes. Piligrim. Odolt. Uuicco. Mahtuni. Karuheri. Eigil. Pezzi. Alius Eigil. Reginperht. Ratpot. Heriperht. Adalhart. Siuo. Oadalhart. Engilrih. Arbeo. Irminolt. Nunc vero nomina mancipiorum quos tradidi: Liupheri, Otmar, Sigolt, Purcman, Adalrih, Ratfrid. Et ego Undeo diaconus haec videns et audiens iussione Hittoni episcopi conscripsi