Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 574

a) Der Priester Ekkihart übergibt Besitz zu Ried an die Kirche zu Vierkirchen. b) Investitur.
Datierung: a) 828 12 14 b) 828 12 16
Ausstellungsort: Vierkirchen

TRADITIO EKKIHARTI PRESBITERI IN LOCO QUAE DICITUR REOD.

a) Divinae ammonitionis non inmemor quae dicebat, ut de caducis conparantur praemia sempiterna ego enim indignus presbiter nomine Ekkihart quicquid de conparatione vel adquisitione adgregavi in loco que dicitur Reod, hoc totum et integrum firmiter tradidi ad altarem sancti salvatoris in locum quae dicitur ad Feohtkyricba et cum ipso altare permansisset ad domum sanctae Mariae ad Frigisinga, id est mancipiis agris terra culta et inculta silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus adiacentiis adpenditiis et cum omnibus ad hunc locum meae adquisitionis pertinentibus ipsisque cum omnibus firmiter condonabo et indubitanter trado ad altare supradicto; nisi quod Alprih frater meus mihi tradidit, hoc conplacitavi nepoti meo nomine Ekkihart, ut hoc habeat usque ad finem vitae suae ad usitandum et emeliorandum. Et post haec firmiter traditum permaneat ad supradicto altare et cum ipso altare persistat in evum ad domum sanctae Mariae ad Frigisinga Hoc factum est anno incarnationis domini DCCCXXVIII. indictione VII Hludouuici imperii sui XV. in ipso anno quo filius eius Hludouuicus rex in Baiouuaria rediit cum coniuge die consule quod feci XVIIII. kal. ian Et isti testes per aures tracti Liutpald comes. Reginperht. Tagiperht. Sigipald. Irminfrid. Alhmunt. Uuicco. Hahkis. Uuichelm. Paldachar. Cundpald. Ratkis. Engilfrid. Arahad Heriperht. Erchanolf. Adalperht. Unfrid. Husinc. Odolt. Cozperht. Cozleip. Alius Liutpald. Petto. Siuo. Engilrih. Irinc. Hugiperht. Sigihram. Cundhart. Isanpald. Hucco. Cundpato. Oadalhart. Nordperht. Liuto. Cundperht. Kerperht. Erchanperht. Chuniperht. Alpolt. Hiltipald. Adalhart. Actum est hoc ad Feohtkiricha. Et ego Undeo diaconus hoc videns et audiens scribsi iussus a domno Hittone episcopo et ab ipso traditore Ekkihardo presbitero et fideiussores extiterunt Hahkis et frater meus Alprih

b) Et post haec tribus diebus vestivit Ekkihart advocatum Hittonis episcopi Odoldum de omnibus supradictis rebus. Et isti sunt qui hanc vestituram factam viderunt et testes extiterunt: Tagaperht. Sigipald. Hahkis. Hiltipald. Engilrih. Imidanc. Erchanperht. Pupo. Eparhart. Madalker. Cundpald. Sigihart. Crimperht. Friduperht. Cundperht. Isanpald. Sigihram. Oadalman. Engilperht. Âso. Cundhart. Liutpald. Cundpato. Kipicho. Moathart. Nomina mancipiorum quos tradidit Ekkihart: Hunpald, Jarant, Huuasmot, Hiltiuuih, Frouuihilt. Et ad Reode: Uuolfrat, Reginhoh, Slaugo, Meginheri, Zeiza, Emhilt, Liutheid, Uuolfpirin, Irminsuuind, Irmingund, Liupdrud, Engiluuih. Et vestituram et mancipia ego Fastheri presbiter scribsi.