Engilheri übergibt seinen Besitz zu Ober(Unter)kienberg.
Datierung: 828 06 16
Ausstellungsort: Eching
In dei nomine Notum sit cunctis fidelibus veracisque viris quod ego quidem Engilheri trado propriam hereditatem meam in capsa sanctae Mariae ad Frigisingas et quicquid in illo loco ad Cheamperc habere videor, hoc trado atque confirmo ad supranominato loco, ut ibidem sine ullius hominis contradictione firmiter in evo permaneat Isti sunt qui hoc viderunt et testes per aures tracti sunt Reginperht. Pilicrim. Heriuuart. Alauuih. Ûro. Uuicco. Marcho. Mahtuni. Heriperht. Rihperht. Hatto. Cundhart. Adalhart. Heimperht. Kaganhart. Alius Adalhart. Altrih. Altolf. Oadalker. Uuicperht. Isker. Urolf. Alius Reginperht. Actum est hoc ad Ehingas in XVI. kal. iul anno incarnationis domini nostri Jesu Christi DCCCXXVIII. Hludouuici imperatoris XV. indictione V.