Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 544

Adalker übergibt seinen Besitz zu Eiselsdorf.
Datierung: 827 05 23
Ausstellungsort: Eching

ADALKER AD ISANPERHTESDORF.

Pateat cunctis fidelibus veracisque nobilibus viris quod quidam homo nomine Adalker tradidit propriam hereditatem suam in eo loco qui dicitur Isanpertesdorf in capsa sanctae Marie ad Frigisiense ubi sanctus Corbinianus corpore requiescit, hoc est curtiferas II iurnales XC pratas carradas XXX nemorum bonum I ostana winweges et mancipias VIllI his nominibus Perhtuuiz, Rihchuni, Cozhilt, Ratfrid, Meginpirc, Ratpurc, Ratlind, Sindpurc, Heliduni ut illud post obitum ipsius firmiter permaneret et in potestate et in servitio sanctae Mariae pro remedium et indulgentiam anime eius atque parentorum ipsius, pro quos debitor existeret offerre et istam traditionem, que hic supra notata est ut filius meus vel aliquis parentorum meorum potestatem non habeat aliquid inde minorare vel abstrahere, sed firma traditio ad ipsa casa dei permaneat inmutata et inconvulsa perpetua stabilitate Isti sunt qui hoc viderunt et legitime testes per aures tracti sunt Ellanperht iudex. Odalscalh comes. Irminfrid. Odolt. Eigil. Kepahoh. Heripert. Adalker. Tuti. Uuillihelm. Cotafrid. Regino. Emheri. Heipo. Kerhart. Reginpald. Cozzolt. Sigiuuart. Tetti. Mahho. Odalker. Managolt. Isaac. Freso. Uuolspert. Uuicco. Fridarih. Uuichelm. Frumolt. Rihperht. Liuto. Alius Rihpert. Adalpert. Reginolt. Rihdeo. Motheri. Ratolf. Cotadeo. Manno. Ampricho. Liuthart. Chuniperht. Paldachar. Tozi. Isanperht. Actum est hoc ad Ehingas in. X. kal. iun anno Hludouuici imperii sui XIIII. indictione V. Ego quidem Undeo indignus diaconus scripsi hanc notitiam traditionis ex iussu Hittonis episcopi