Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 543

Epucho übergibt den Besitz des Priesters Uuichari zu Oberalting.
Datierung: 827 05 23
Ausstellungsort: Eching

EPUCHO AD ALHMUNTINGAS PRO UUICHARlUM PRESBITERUM TRADIDIT.

Dum venisset Hitto venerabilis antistes ad illo loco nominato Ehingas synodum habere cum suis parrochianis eisque viam vite salutis aeterne ostendere, ut duces esse possint earum ovium qui regimine illorum subiecti consistunt ibique quidam homo veniens nomine Epucho in praesentia Hittonis episcopi et Ellanti iudicis seu Oadalscalhi comitis et tradidit in illo loco qui dicitur Alhmuntingas pro Uuicharium venerabilem presbiterum quod illi pater eius et sui antecessores dimiserunt in proprium seu quicquid ibi habere videretur in ipso vico in capsa sanctae Mario ad Frigisiense ad illo sede, ut statim de isto die praesente ibidem firmiter permaneret in potestate et in servitio sanctae Mariae, ut nulla persona post ista traditione potestatem haberet nihil inde contradicere potestatui sanctae Mariae. Et ipse Epucho contraplacitabat cum suo wadio omnem questionem quam habuit ad illo vico contra Irminfridum advocatum Hittonis episcopi, ut deinceps alius nullus homo praelocutionem haberet de illa causa ad ipsa casa dei. Isti sunt testes illius placiti per aures tracti: Ellanperht iudex. Oadalscalh comes. Irminfrid. Odolt. Eigil. Kepahoh. Heripert. Adalker. Tuto. Uuillihelm. Cotafrid. Regino. Emheri. Heipo. Kerhart. Reginpald. Cozolt. Sigiuuart. Tetti. Maho. Oadalker. Managolt. Isaac. Freso. Uuolfperht. Uuicco. Fridarih. Uuichelm. Frumolt. Rihperht. Liuto. Alius Rihperht. Adalpert. Reginolt. Rihdeo. Mootheri. Ratolf. Cotadeo. Manno. Ampricho. Liuthart. Chuniperht. Paldachar. Tozi. Isanpert. Isancrim. Erchanolf. Sulman. Cundpald. Alauuih. Cundhart. Egino. Adalcrim. Sigilo. Tetti. Engilrih. Actum hoc ad Ehingas in X. kal. iuni. anno Hloduuuici imperatoris sui XIIII. indictione V. Ego quidem Undeo indignus diaconus scripsi hanc cartulam ex iussu Hittonis episcopi. lllius traditionis fideiussor fuit Cotaperht.