Kipicho, Reginuuart und Adalperht übergeben einen hluz an der Amper.
Datierung: 826 07 10
Ausstellungsort: Ampermoching
Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis in hac provincia nobilibus viris constitutis bene cognitum quod Kipicho et Reginuuart seu Adalperht tradiderunt ad Frigisingas ad domum sanctae Mariae unum hluzzum in eo loco sicut Pasinpach circumierit usque ad fluvium Ambrae ut hoc modo exhinc sine ullius hominis contradictione in evo ad Frigisingas permaneat Haec sunt testes per aures tracti Inprimis Hiltipald. Odolt. Unforht. Emilo. Deotrih. Oadalker. Liutto. Arbeo. Isanperht. Kisalrih. Isanheri. Amalker. Friduperht. Jacob. Alius Oadalker. Actum est hoc ad Holzmohingas in ipso loco quem tradiderunt in VI. id. iul anno Hludouuici imperatoris XIIII. indictione IIII.