Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 538

a) Crimperht schenkt einen hluz zu Ampermoching. b) Erneuerung.
Datierung: a) 826 07 11 b) 826 10 13

TRADITIO CRIMBERTl, KEPOLFI ET UUETTINI FILIORUM AD MOHINGAS HLUZUM I QUOD ANGAR DICIMUS.

a) In nomine domini et salvatoris nostri Jesu Christi Nuntiatum sit multis audientibus et in deum credentibus quod ego quidem Crimperht trado proprietatis meae Hittoni venerabili episcopo unum hluzzum qui oportuno loco est ad Mohingas seu quicquid ibi habere videor proprietatis meae in legitima via et in aquis decurrentibus seu in aliis causis omnibus cultis et incultis totum et integrum trado et confirmo iurem proprietatis meae Hittoni episcopo in proprium habere Et statim in ipso loco vestivit Hittonem venerabilem episcopum et advocatum eius Odoltum coram Liutpaldo comite. Isti sunt qui hoc viderunt et audierunt et testes legitime per aures tracti sunt Inprimis Liutpald comes. Deotpald. Isangrim. Uuaninc. Tozi. Uuichelm. Hiltipald. Alprat. Ratolt. Uuetti. Kepolf. Ratkys. Hahkis. Meginhart. Odolt. Alhmunt. Adalperht. Hugiperht. Tagaperht. Tiso. Keparoch. Adalhart. Unforht. Arbeo. Isanperht. Emilo. Liutto. Oadalker. Hatto. Petto. Irminfrid. Kernod. Alpuni. Hugiperht. Kepahoh. Rihperht. Leo. Alius Irminfrid. Arahad. Tetti. Engilrih. Kipicho. Alius Engilrih. Deotrih. Kisalrih. Elis. Reginuuart. Reginhart. Alprih. Cello. Isanheri. Meginhart. Lantuuih. Pezzi. Isanheri. Snelhart. Actum est hoc ad Holzmohingas in V. id. iul. Et ipso die Hitto episcopus cum suis messoribus ipsum hluz herbae secavit anno Hludouuici imperatoris XIIII. indictione IIII.

b) Ego quidem Crimperht iterum cum filiis meis Uuettino et Kepolfo veni ad Frigisingas et communi consilio cum domno episcopo convenit nos communis manibus hanc traditionem renovare. Eo modo communis manibus ipsam traditionem renovavimus et confirmavimus in altarem sancte Mariae, ut ab omnium manuum potestate in iure et dominatione ab hodierno die ad domum sancte Mariae firmiter permaneat. Actum est hoc in III. id. octob. in domo sancte Mariae ad Frigisingas. Isti sunt quos in testimonium et confirmationem per aures ibidem traximus: Mahtperht. Uuolfheri. Isso. Ûro. Alauuih. Cundhart. Crimuni. Nendilo. Kerolt. Ambrico. Engilrih. Altolf. Sigiprant. Et ipso anno factum est quo filius Hludouuici imperatoris ipsius nomine Hludouuicus rex in Baiouuaria venit. Et ego Cozroh indignus presbiter iussus a domno Hittone episcopo et ab ipsis traditoribus rogatus hanc confirmationem conscribsi.