Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 533

Die Edlen Uuolfolt und Heimperht übergeben die Hälfte einer Mühle zu Feldmoching.
Datierung: 826 06 16
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO UUOLFOLTI ET HEIMBERTI PRO UNA MOLINA.

In dei nomine Notum sit, quod nobiles viri Uuolfolt et Heimperht tradiderunt ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas medietatem unius mulinae in loco que dicitur Mohingas ut ab hodierno die firmiter tenetur ad ipso domo sine ulla contradictione Isti sunt testes Ratkis. Petto. Uuicco. Alauuih. Cundhart. Ûro. Hatto. Uuigant. Ascrih. Pezzi. Unforht. Tiso. Rihhart. Adalker. Adalhart. Rihmar. Hoc factum est in ipso loco ad Frigisinga in domo sanctae Mariae in XVI. kal. iul. indictione IIII anno Hludouuici imperatoris XIII. anno primo quo filius eius Hludouuicus rex in Baiouuaria venit. Ego indignus presbiter Cozroh scribsi iussione Hittoni episcopi