Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 532

Die Nonne Engilsnot erneuert die Schenkung ihres Vaters zu Ober(Unter)schweinbach ; ihr Neffe Priester Erchanperht übergibt zehn Unfreie und sich selbst.
Datierung: 826 06 06
Ausstellungsort: Freising

RENOVATIO QUAM FECIT ENGILSNOT ET ERCHANPERHT.

Gnarum caterva conperiat quod quedam sanctimonialis femina nomine Engilsnot cum nepote suo nomine Erchanperht presbitero ambo pariter renovaverunt pristinam traditionem quam dudum ante peractam habuit pater eius et ipsa Engilsnot frequenter renovavit Nunc vero cum omni integritate renovavit et firmiter tradidit quicquid habuit in loco Suueinpach in mancipiis et in omnibus utilitatibus totum et ad integrum ad domum sanctae Mariae firmiter tradidit ad Frgisingas. Simili traditione pariter cum illa Erchanperht presbiter nepus eius adaugebat et tradebat mancipia X et quicquid in ipso loco habere vel adquirere potuisset. Nomina mancipiorum Zeizmunt, Perhthram, Paldrih, Irminpirc, Dingolf, Hroadolf, Engiluuih, Alarun, Irminsuuind, Moatker. Et ipse Erchanperht se ipsum dedit in manus Hittoni episcopi ad fidele servitio et praestabat illi domnus episcopus ipsam causam in beneficium, ut habuisset ad vitam suam cum tali censu sicut episcopus decrevisset Isti testes qui hoc viderunt et audierunt Spulit. Irminfrid. Reginhart. Rihperht. Hleo. Uuillihelm. Ambricho. Uuichelm. Oadalscalch. Petto. Pezzi. Sintauizzilo. Poapo. Heriperht. Reginperht. Hoc factum ad Frigisinga in VIII. id. iun indictione IIII. anno Hludouuici imperii sui XIII. primo anno quo filius eius Hludouuicus rex in Baiouuaria venit.