Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 525

Der Priester Hahmunt übergibt eine Kolonie und drei Unfreie zu Glonn.
Datierung: 825 07 27
Ausstellungsort: Assling

TRADITIO HAHMUNTI PRESBITERI AD CLANA.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis in episcopio sanctae Mariae bene notum quod quidam presbiter nomine Hahmunt tradidit in loco quae dicitur Clana pro remedium animae suaein capsam sanctae Mariae coloniam I et mancipia III his nominibus Cozrih, Hreitun, Uuolfpirc ut hoc firmiter ac stabiliter in evo permaneat ad Frigisingas ad domo sanctae Mariae atque beati Corbiniani confessoris Christi Haec sunt testes per aures tracti Inprimis Uuillipato. Rumolt. Emheri. Cotefrid. Ûro. Tuti. Reginperht. Uuillihelm. Fridurih. Heipo. Adalker. Liutprant. Meginrat. Eigil. Tozi. Job. Actum est haec traditio ad Azilingas in VI. kal. aug anno Hludouuici imperatoris XII. indictione IIII.