Der Priester Frumolt übergibt Unfreie und Land zu „Poezinpach“.
Datierung: 825
In nomine dei et salvatoris nostri Jesu Christi Notum sit cunctis fidelibus veracisque viris quod ego quidem Frumolt cogitans de dei timore vel aeterna bona retributione anime meae et patris mei seu pro fratribus meis trado et confirmo ad Frigisingas in altare sancte Mariae atque beati Corbiniani confessoris Christi in loco nominato ad Pezinpach, hoc est mancipia II et iurnales XL et carradas V de pratis et partem I de silva ut hoc firmiter ac stabiliter ad Frigisingas permaneat Haec sunt testes per aures tracti Inprimis Hroadperht. Spulit. Oadalscalch. Sigiprant. Toto. Kotefrid. Uuicco. Engilrih. Sigilo. Adaluuart. Mahtperht. Actum est haec traditio anno Hludouuici imperatoris XII. indictione III.