a) Die Matrone Engildrud schenkt Unfreie, b) erhält den Besitz ihres Gatten Erchanperht an der Vils zu Lehen.
Datierung: 825 02 13
Ausstellungsort: Ober- oder Mariadorfen
a) Commemoratio de ipsa traditione quam fecit Engildrud ad casa sancte Mariae ad Frigisingas. Omnia quae eo tempore habere videatur in mancipiis his nominibus: Kozuuâr, Seliup, Cotesdiu, Uuolfhilt, Adalperht, Cundfrid vel quicquid deinde elaborare potuisset post obitum eius omnia firmiter ad ipsa casa dei permaneant, Hittoni episcopo praesente, quando ipsa femina illam traditionem fecit in capsa sanctae Mariae quae episcopus secum habuit Isti sunt testes Liutprant. Kerhart. Hleoperht. Adalperht. Kepahoh. Alius Kepahoh. Hartnid. Meginrat. Uuicco. Eparheri. Reginperht. Meginpald. Uualdperht. Mahtperht. Perhtolf. Friduperht. Hiltiperht. Kiso. Actum est hoc in loco nominato Dorfa in id. febr anno Hludouuici imperatoris XII. indictione III.
b) Ea vero ratione domnus Hitto episcopus praestabit per beneficium ipsa matrone Engildrude, quod maritus eius habuit ad Filusu nomine Erchanperht usque ad obitum vite suae et annis singulis ad missam sancti Martini censum donare debet sagum I vel camisalem I. Isti supranominati praesentes aderant, quando hoc factum fuit.