Uuolfuni schenkt Land und Unfreie zu Gross(Klein)viecht.
Datierung: 825 02 03
Ausstellungsort: Freising
In nomine dei et salvatoris nostri Jesu Christi Notum sit cunctis fidelibus veracisque viris quod ego Uuolfuni trado omnes facultates meas in mancipiis et in terris quicquid habeo ad Feohte in altare sanctae Mariae atque beati Corbiniani confessoris Christi, ut post obitum meum ibidem permaneat, ut neque deinde ulla persona potestatem teneat aliquid auferre sed cum omni integritate firmiter ab hodierno die permaneat ad Frigisinga Isti sunt qui hoc viderunt et audierunt Inprimis Coteperht. Otperht. Kerperht. Adaluuart. Pupo. Uuigant. Cundhart. Alauuih. Amalrih. Adalhart. Deotheri. Uuichelm. Actum est hoc ad Frigisingas in III. non. febr anno Hludouuici imperatoris XII. indictione III.