Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 505

Der Diakon Drudker übergibt seinen Besitz zu Strasslach und Hechenberg.
Datierung: 824 04 25
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO DRUDPERHTI DIACONI AD STRAZLOH ET AD HOHINPERC.

In dei nomine Notum sit fidelibus cunctis veracisque viris quod quidam diaconus nomine Drudker tradidit propriam hereditatem suam in loco quae dicitur Strazloh et Hohinperc, duos selilant et alias colonias VI ac XV mancipias ad Frigisingas ad altare sanctae Mariae ubi sanctus Corbinianus corpore requiescit, ut post obitum vitae suae firmum et stabilitum fieret in potestate defensoris sanctae Mariae ut nullus postea licentiam haberet se ingerere, sed evo mansura serviret ad domum sanctae Mariae Isti sunt testes Donarperht. Lantfrid. Cotefrid. Toto. Uuago. Oadalscalch. Alfrid. Tetti. Uualho. Engilrih. Adalcrim. Sigilo. Egino. Sigiuuart. Erchanolt. Irminfrid. Uuillaheri. Cozfrid. Engilhart. Paltar. Samson. Isker. Adalperht. Alprih. Hroadperht. Reginpald. Uuichelm. Arbeo. Irminfrid. Uuicco. Tuto. Heriperht. Actum est hoc ad Frigisingas in VII. kal. mai anno Hludouuici imperii sui XL indictione II.