Der Kleriker Uolfpald schenkt seinen Besitz zu Degerndorf.
Datierung: 824 04 25
Ausstellungsort: Freising
In nomine domini Notum sit cunctis fidelibus veracisque viris quod quidam clericus nomine Uuolfpald et advocatus eius Uualh tradiderunt propriam hereditatem suam seu mancipias his nominibus Poncil, Sigihah, Nordolf, Perhtdrud, Lehsuuind ac XLIIII iugeres et XXX carradas de foeno et pratas in loco quae dicitur Tegardorf ad Frigisingas ad altare sanctae Mariae ubi sanctus Corbinianus corpore requiescit, ut post obitum vitae suae firmum et stabilitum fieret in potestate defensoris sanctae Mariae ut nullus postea licentiam haberet se ingerere, sed evo mansura serviret sanctae Mariae Isti sunt testes Donarperht. Lantfrid. Cotefrid. Toto. Uuago. Oadalscalc. Alfrid. Tetti. Uualho. Engilrih. Adalgrim. Sigilo. Egino. Sigiuuart. Erchanolt. Irminfrid. Uuillaheri. Cozfrid. Engilhart. Paltar. Samson. Isker. Adalperht. Alprih. Hroadperht. Reginpald. Uuichelm. Arpeo. Irminfrid. Uuicco. Juto. Heriperht. Actum est hoc ad Frigisingas in VII. kal. mai anno Hludouuici imperatoris XI. indictione II.