Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 500

Der Kleriker Mahali übergibt seinen Besitz zu Steinhöring
Datierung: 824 04 09

TRADITIO QUAM FECIT MAHALI AD STEINHERINGA.

In nomine domini nostri Jesu Christi Notum sit cunctis fidelibus nobilibus veracisque viris quod quidam clericus cui nomen Mahali totum et integrum propriam hereditatem suam quod illi pater suus dimisit et cum fratre suo partivit in loco quae dicitur Steinheringa tradidit in manus Hittoni episcopi, ut ad ipsam ecclesiam quae dicitur ad Steinheringa stabiliter ac firmiter permaneret in potestate et tuitione sanctae Mariae et defensoris eius Postea vero Hitto gratia dei episcopus praestabit hoc ipsum supradicto clerico in beneficium usque ad diem obitus sui, ut ipse semper in servitio sanctae Mariae et defensoris eius persisteret Isti sunt testes Tito. Petto. Oio. Uuichram. Isaac. Tuti. Adalheri. Ratolt. Sigiperht. Egino. Kepahoh. Adalhart. Heriperht. Uuolfperht, Actum est hoc in loco quae dicitur Niuuinhusir in V. id. apr Hludouuici imperatoris anno XI. indictione II. Ista mancipia quos tradidit: Kaganhart. Hiltolf. Anzo et fideiussor Uuichram istius traditionis.