Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 499

a) Der Priester Unno schenkt von seinem und seines Neffen Uualho Grundbesitz zu Hohen(Inner)thann. b) Investitur.
Datierung: 824 02 06
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO UNNONI PRESBITERI AD TANNE PRO SE IPSUM.

a) Caterva gnarum conpereat qualiter quidam presbiter nomine Unno pro remedium animae suae seu pro remedium nepoti sui Uualhoni de parte ipsius nepoti sui tradidit medietatem curtiferis et medietatem de silva quicquid ipse Uualho habere videretur in loco ad Tanne; in omnibus terminibus silve medietatem tradidit in altarem sanctae Mariae in loco Frigisinga consito. Similiter ipse Unno presbiter suae propriae hereditatis duas partes similiter in eadem ipsa traditione ad domum sanctae Mariae confirmavit et firmiter tradidit ubi sanctus Corbinianus confessor Christi umatus esse cernitur et honorifice coronatus et ubi Hitto episcopus cum turma plurima praeesse dinoscitur servorum dei eo modo, ut ipse Unno habeat ad vitam suam in hoc seculo post obitum vero eius nullus contradicere valeat domui sanctae Mariae, sed firmiter confirmatum permaneat Haec sunt testes qui per aures tracti sunt Petto. Eparheri. Ûro. Kepahoh. Alius Kepahoh. Engilpald. Deotheri. Reginperht. Otlant. Adalheri. Rahholt. Altiperht. Adalhart. Actum est hoc in praesentia domni Hittonis episcopi seu omnis familiae sanctae Mariae quorum pauci de multis dinumeramus Oadalpald presbiter. Uuago capellanus. Meginolt presbiter. Adalmunt presbiter. Altman presbiter. Undeo diaconus. Sigihart diaconus et alii quam plures Actum in domo sanctae Mariae in loco Frigisingas die consule VIII. id. febr. indictione II anno incarnationis domini nostri Jesu Christi DCCCXXIIII. Hludouuici imperatoris XI. Ego quidem Cozroh indignus presbiter hanc cartulam scripsi iussione domni Hittonis episcopi

b) Et isti fuerunt ad vestituram ubi Unno presbiter de eo quod pro se tradidit et pro Uualhonem vestivit missum Hittonis episcopi: Inprimis Uro. Ellanhart. Megino. Erchanperht. Oazilo. Poran. Salomon. Kerhart. Adalpald.