Freaso übergibt eine Halde zu Buch am Buchrain.
Datierung: 823 10 20
Antiqui patres sanxerunt, ut qui de proprietate iure aliquid tradere voluerit, hoc coram testibus plures firmiter sciat per scripturarum seriem obligare Quapropter ego itaque Freso trado condono ad domum sanctae Marie in castro nuncupato Frigisinga pro animas Keparohi et Erchanrata clivam unam que iacet et confinit in sepem qui circumcinxit curtem qui dicitur Poh ab illo sepe usque in viam superiorem quae est in australi parte sic tradam et omnino perpetua stabilitate confirmamad supradicto domo electe genetricis dei Marie, ut quicquid ab hodierna die rectores ipsius domui facere voluerint habeant potestatem ita, ut nec ego ipse nec ullus de heredibus meis aut coheredibus meis hanc traditionem infrangere aut inmutare potestatem habeat sed firma omnino stabilisque permaneat ad praefato domo. Haec sunt testes per aures tracti Engilhart. Liutpald. Alprat. Ratolt. Uuicco. Uuillahelm. Kerhart. Lantfrid. Irminfrid. Hruadperht. Hatto. Perhtolt. Engilhart. Eparhart. Manno. Uuaninc. Alamar. Uualtunc. Saluhho. Engilhart. Adalperht. Juto. Cozrat. Uuillahelm. Uro. Kiso. Lanto. Rumolt. Actum est hoc sub die consule quod est XIIl. kal. nov anno Hloduuuici imperatoris augusti X. indictione II. Ego itaque Pirhtilo indignus subdiaconus imperatus e venerabile Hittone episcopo scripsi et subscripsi