Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 494

Hrodheri und sein Sohn Uualdker übergeben eine Kirche zu Aiterndorf.
Datierung: 823 09 07

HROADHERI ET UUALDKER EITINDORF.

In nomine dei et salvatoris nostri Jesu Christi Ego itaque Hrodheri et filius meus Uualdker construximus oratorium in propria alode nostra in loco nominato Eitindorf in pago nuncupante Sundarcauui. Deinde venimus ad venerabilem Hittonem episcopum suam implorantes licet clementiam, quatenus ibidem venire et hoc oratorium consecrare dignetur. Quod ita et fecit et consecravit ipsum oratorium necnon et altare insuper et reliquias condidit. Quapropter timorem dei et illorum sanctorum quorum patrocinia ibi condiuntur tradimus cummuni manu ego et nati mei ad ipsum altarem coloniam Plidoni et pratas carradas XII et mancipias VI quorum nomina haec sunt: Zeizilo, Hilti, Adalhelm et alii III, de pecodibus capita XXX et ipsum altarem cum omnibus ad eam pertinentibus tradimus in manus Hittonis episcopi quodque modis in episcopatum sanctae Mariae Frigisinga perpetua stabilitate perduraret ea vero tenore, at ego ipse vel fili mei quousque in hac fragili vita vixerimus, ad nostrum usum et potestatem haberemus necnon et si filio meo nomine Fater talis posteritas succederet qui dignus existeret, quatenus cum servitute hoc promereri potuisset, similiter teneret sin autem, tunc modis omnibus firmiter statim teneretur ad iam dicto beatae Mariae domo Haec sunt testes per aures tracti Helmker. Frater Engildeo. Hunpert. Odalpert. Rihpert. Paltar. Eparmunt. Egino. Ellancrim. Hadupert. Macho. Uuolfpert. Odalscalh. Mahtpert. Reginolf. Reginpert. Meginpert. Ellanrih. Petto. Adalunc. Uuisurih. Cunzi. Adalhelm. Zoppo. Uuillahelm. Actum est sub die consule quod est VII. id. sebris anno gloriosissimi ac serenissimi Hloduuuici imperatoris augusti X. indictione prima. Ego itaque Pirthilo iussus Hittoni episcopi scripsi et subscripsi