Der Priester Keidrih übergibt seinen Besitz zu Nannhofen und Englertshofen (?).
Datierung: 823 04 10
Ausstellungsort: Freising
Prudente consilio baiulat qui pro animae sue remedium cogitat; ille dum retributorem habere confidat et de dei misericordia non dubitet Idcirco ego enim in dei nomine Keidrih presbiter adquisitionem meam quam habui in loco Naninhofa tradidi ad domum sanctae Mariae in loco nominata Frigisinga ubi sanctus Corbianus in corpore requiescit et quicquid in iam dicto loco habui cum mancipiis campis silvis pratis cultis et incultis seu quicquid habui et in alio loco quod dicitur ad Oalanteshofa totum ex integro tradidi quicquid ad me in iam dictis locis iure pertinere deberet, nihil praetermisi, ea vero ratione, ut ego ipse Keidrih ipsam causam usque dum vivam, in ista caduca vita in beneficium habeam post obitum vero meum liceat habere nepote meo Lantfrido qui in ipso die ad diaconatum officium pervenit. Et censuimus pro hoc ambo pariter denarios V annis singulis persolvere ad missam sancti Martini, post obitum vero nostrum ad supradictum domum sanctae Marie sine ulla contradiction permaneat cum omni integritate sicut in eodem die vestitum esse videretur. In hoc isti testes tracti sunt Deothart. Haholf. Petto. Reginperht. Altrih. Altperht. Reginpald. Memmo. Kaganhart. Otperht. Adalunc. Actum est haec in IIII. id. apr indictione II. in anno X. regni imperatoris Hludouuici in praesentia omnis familiae sancte Marie seu in domo ipsius in loco Frigisinga. Ego quidem Cozroh diaconus sive monachus hanc cartulam scripsi iussus a domno Hittone episcopo.