Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 486

Der Priester Asolt übergibt eine Kolonie zu Ober(Unter)lappach und Besitz zu Ober(Unter)handenzhofen.
Datierung: 823 04 10
Ausstellungsort: Freising

ASOLT PRESBITER AD LAUPPAH.

Notum sit cunctis fidelibus quod Asolt presbiter unam coloniam in loco nuncupato Lauppah pro remedium animae suae seu pro avunculi sui Isaac presbiteri qui illo ipsam coloniam post obitum eius in hereditatem reliquid firmiter tradidit ad domum sanctae Marie in loco Frigisinga ubi beatissimus Corbinianus confessor Christi in corpore requiescit, quia ipse avunculus eius traditum habuisset iam antea ad supradicto domo quedam causam suam in loco Anthadeshofa et conplacitavit, ut ipse supradictus nepus eius post obitum eius ipsam causam habuisset et omnia quicquid ibidem habere videretur. Et post obitum eius successor eius Asolt presbiter venit ad piissimo pontifice Hittone et accepit in beneficium causam avunculi sui a domno Hittone episcopo et ipse Asolt econtra tradidit ad domum sanctae Marie quicquid in loco Anthadeshofa habuit totum ex integro tradidit, sed ipsam coloniam pretermisit, quia in ipso non iacuit loco. Sed nunc tertia vice tradidit omnia in omnibus et conplacitavit, ut nepus eius Poapo presbiter post obitum eius habuisset et spoponderunt ambo pariter censum annis singulis XII denarios usque in finem vitae eorum persolvere ad missam sancti Martini confessoris; post obitum vero eorum totum et integrum redeat ad domum sancte Marie Haec sunt testes Deotharl. Petto. Reginpald. Adalunc. Reginperht. Otperht. Memmo. Kaganbart. Haholf. Altrih. Altperht. Actum est haec in domo episcopali ad Frigisingun praesente cuncto clero in IIII. id. apr indictione II. anno Hludouuici imperatoris X. Ego quidem Cozroh diaconus hanc cartulam scripsi