Die Matrone Cozhilt erneuert eine Schenkung zu Vierkirchen.
Datierung: 823 02 16
Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis est in hac provincia in qua constructa est Feohtkiricha in ministerio Liutpaldi comitis maxime viris nobilibus bene notum qualiter matrona quedam Cozhilt nomine iam olim ad iam dictam ecclesiam paternam alodem iure legitimo possessam traditam atque firmiter condonatam cum consensu proximorum et omnium propinquorum suorum habebat. Nunc vero convenit iam dictam feminam iterum renovare et confirmare eandem traditionem. Ita et fecit Eo modo adsumpto suo advocato Asolt nomine seu aliis propinquis multis et veniebat in praesentia venerabilis viri Hittoni episcopi et aliorum multorum ibidem praesentium. In quorum omnium conspectu accessit ad altare sancti salvatoris devota voluntate tradidit omnia quicquid in eodem die in proprietatem legibus in ipso vico habere videbatur tam in mancipiis quam etiam aedificiis simul etiam omnia ad se pertinentia in territoriis cultis et incultis quid plura omnia quae habebat totum ex integro tradidit et nihil praetermisit et hoc firmiter coram cunctis firmavit, ut ne ullus hominum de hac sancta domo dei aut in beneficium aut in ulla occasione accepisset aut aliquam potestatem habere potuisset, sed firma atque inconvulsa stabilitate ad iam dictam ecclesiam in perpetuum permaneat Et haec nomina mancipiorum Puoso, Artolf, Ellanperht, Rathelm, Adalfrid, Perolf, Liuta, Mahalni, Rihila, Freuuihilt, item Mahalni, Kerlind, Reginsuuind, Cundhilt. Isti vero presbiteri praesentes fuerunt Ekkihart. Cozpald. Puopo. Perolf. Hroadperht. Rathelm. Nunc vero testes per aures tracti Asolt. Oadalpald. Keparoh clericus. Reginpald. Madalker. Adalperht. Kipihho. Cundheri. Amalker. Hitto. Ratolt. Alprih. Ekkihart. Isanrih. Rohinc. Pupo. Tagaperht. Actum est hoc in XIIII. kal. mar anno incarnationis domini DCCCXXIII. indictione I. Hludouuici imperatoris anno X. Et ego Tagibertus presbiter hanc cartulam scribsi