Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 483

Bischof Noto übergibt seinen Besitz zu Kögning.
Datierung: 823 01 16
Ausstellungsort: Freising

NOTO EPISCOPUS TRADIDIT AD KEKINGAS.

Omne igitur quod in isto praesenti saeculo habetur transire quamque et ad defectum tendere nulli dubium est nisi tamen hoc quod ad domibus et ad ecclesiis dei datur unde pauperes Christi alantur Quamobrem ego itaque Noto episcopus cogitans de dei timore et aeterna bona retributione, quomodo aliquam veniam cum pio domino valeat conquirere verum etiam penam aeterne gehennis devitare trado atque deligabo ad domum beate et intemerate semperque virginis matris dei Marie omnemque rem proprietatis aut adquisitionis sive conparationis quam praesenti tempore habeam undecumque mihi evenit, hoc quoque totum et integrum ad suprafato domo quod situm est in castro vocitato Frigisinga dono et confirmo perpetua stabilitate quidlibet quantumque habeo in loco nominato Keckinga cum domibus edificiis curtiferis mancipiis his nominibus dictis Uuatto, Engilhram, Reginpurc, Unroh, Pegirin, Pertker, Ratlind, Reginni, Adalpald, Undicho, Ratsuuid, Cundpert, Uuilpurc vel cum reliquis mobilibus et inmobilibus ad hunc locum pertinentibus Actum ad Frigisinga sub die consule quod est XVII. kal. febras anno gloriosissimi Hloduuuici imperatoris X. indictione I. Et istis testibus confirmavit Kisalhart comes. Liutpald comes. Engilhart comes. Rihho comes. Reginhart comes. Odalscalh. Keio. Alprih. Donarpert. Adalker. Megol. Emheri. Heilrih. Hadupert. Odalscalh. Alprih. Cozolt. Hitto. Engilhart. Reginolt. Odolt. Alhmunt. Uuicheri. Engilfrid. Alauuih. Drudmunt. Sulman. Rahad. Engilhart.