Bischof Hitto behauptet vor den kaiserlichen Sendboten die Kirche zu Oberföhring.
Datierung: 822 04 03
Ausstellungsort: Ergolding
Dum sedissent Cotafrid videlicet et Hatto ad Ergeltingas Adalhram, Hitto, Baturih, Reginheri, Agnus episcopi, Kisalhart et Ellanperht iudices ceterique omnes coronatores viri ibique inter eos surrexerunt Nidhart et Frehholf missi dominici et interpellabant Hittonem episcopum pro ecclesiam quae sita est in loco nominato Feringa dicentes a domno imperatore eis iniunctum fuisse pro ipsam ecclesiam investigare, utrum ad episcopatum pertinere aut specialiter cappella ad opus dominicum fieri deberet, eo quod Gregorius domno imperatore referebat Hittonem episcopum ipsam praefatam ecclesiam iniuste praeripuisse. Quod ilico falsum fuisse inventum est pro episcopos abbates comites ceterosque bonos veracesque viros qui narraverunt ex temporibus Pippini regis iam supradictam ecclesiam in episcopatum sanctae Mariae ad Frigisinga cum omnibus ad eam iacentibus pertinuisse. Tunc quoque praedicti missi Nidhart et Frehholf crediderunt sibi, ut nequaquam iam fata ecclesia ab illo episcopatu abstracta fieri non potuit. Similiter et Gregorius cum suo defensore Perhtolt qui ipsam ecclesiam quesivit credidit et fatebat se nullam inde ulterius amplius motionem fecisse. Actum est hoc ad Ergeltinga in praesentia multorum: Meginhart, Deotpald, Sigimot, Isaac, Adalpert abbates.