Hroossuuind schenkt Wald zu Klein(Gross)arreshausen.
Datierung: 821 03 10
Ausstellungsort: Preinerszell
In dei nomine Notum sit cunctis fidelibus ista traditio quam fecit Hroossuuind et Uuluinc vocatus eius pro Reginpertum maritum suum, ut ille aliquam partem adquisisset in regno dei pro remedium animae suaeNunc ego ipse Hroossuuind et vocatus meus qui supranotatur trado atque transfirmo ad domum sanctae Mariae seu sancto Corbiniano confessori Christi ad Frigisingas ubi modo Hitto episcopus praesenti temporis est rector videtur trado ego ipse cum mea manu unam partem in loco nuncupato Anshareshusir quod pater meus dimisit mihi iure proprietatis in hereditatem. Illa ipsa pars est in silvis quod XII perticas continet in latitudine inter conmarcanis et coheredibus meis qui ibidem praesentes fuerunt quando hoc factum fuit Nunc firmare cupienter volo, ut ista traditio sit stabilis et inmobilis a alicubis personis, ut in perpetuum sit firmatum ad domum sanctae Mariae Et si aliquis de coheredibus hanc cartulam temptare si frangere possit, in iram dei incurrat et a liminibus sanctorum sit extraneus Isti sunt testes qui per aurem tracti sunt qui hoc viderunt Engilhart. Adalperht. Uualho. Petto. Reginhoh. Ermperht. Anno. Oadalscalh. Otperht. Heriuuart. Engilrih. Kepahoh. Tetti. Cundhart. Meginrat. Irminfrid. Altolf. Pruninc. Hunperht. Purcman. Kisalfrid. Altperht. Reginperht. Isancrim. Uuillihelm. Reginhart. Situli. Oadalhart. Lantfrid. Isanhart. Actum est hoc ad Cella et in illo ipso termino in VI. id. mar. in die dominico