Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 435

a) Der Laie Kaganhart übergibt durch seinen Neffen Reginhellm seinen Besitz zu Vorder(Mitter)fischen. b) Der Priester Frumolt und sein Neffe Liutolt übergeben ihren Besitz zu Ober(Unter)weilbach. c) Der Kleriker Hadupert erhält Lehen zurück.
Datierung: 820 04 15 und 13
Ausstellungsort: Vierkirchen und Ottershausen

QUOMODO KAGANHARTI CAUSAM REGINHELM REDDIDIT HITTONI EPISCOPO; QUOMODO FRUMOLT PRESBITER ET LIUTOLT TRADIDERUNT AD UUILPAH; QUO­MODO HADUPERHT CLERICUS REDDIDIT ET ITERUM IN BENEFICIUM ACCEPIT.

a) Hoc quoque ad memoriam vertimur, quomodo quidam laicus nomine Kaganhart die obitus sui adpropinquante suam igitur propriam alodem vel adquisitionem in manus Reginhelmi nepoti sui per wadia constituit, quatenus Hittonem episcopum de suis omnibus rebus potestative vestiret per ipsum wadium sicut ei commendavit, eo quod plus in sua misericordia quam in ullius aliis confidit aliquam clementiam seu iuvamen post eum disponere. Ob quam causam et indulgentiam animae suae venit iam dictus Reginhelmus in loco nominato Feohtkirha coram Hittonem episcopum et ibi coram magna multitudinem vestivit atque per wadia in manus episcopi omnia relaxavit, verum etiam et ipsius Kaganharti infantulum sue defensione et pietate commendavit. Quod etiam pius episcopus libenter suscepit et de dei misericordia conpunctus quicquid praefatus Kaganhardus habuit in loco nuncupato Fiscom ipso infantulo in sua elymosina praestavit et per hoc annis singulis VI denarios solveret. Hoc erat praesentibus istis: Crim­perht. Sigiperht. Cotaperht. Alhmunt. Reginperht. Cund­hart. Cartfrid. Uualdker. Ermanolt. Adalperht. Engilhart. Kisalfrid. Uuituhhi. Heilrih. Pilicrim. Odalscalh. Cotascalh. Ilprant. Reginhoh. Cundpald. Juto. Uuolfolt. Luncar. Cozrat. Sulman. Chuniperht. Adalhart ceterique multi.

b) Igitur eadem hora Frumolt presbiter et Liutolt nepus eius adearant cum suis defensoribus et quicquid proprie hereditatis seu adquisitionis praesente tempore habere videntur ad Uuilpah hoc quoque totum ex integro in manus Hittonis episcopi ad domum sanctae Mariae tradiderunt ea ratione, ut si quis alten superstis fuisset, ad suum usum et potestatem in servitium beate Mariae teneret. Et hi testes per aures tracti: Crimperht. Cotaperht. Alhmunt. Cundhart. Reginperht. Liutpald. Hugiperht. Pilikrim. Uuolfolt. Paldachar. Reginhoh. Uuituhhi. Odalscalh. Cozolt. Cozrat. Odolt. Hato. Actum est in villa qui dicitur Feohtkirha XVII. kal. mai. menne anno gloriosi imperatoris Hloduuuici VII. indictione XIII.

c) Ante hoc trium dierum Hadupertus clericus suam iam factam ad domum sanctae Mariae traditionem propriae alodis seu beneficia praedicto domo asumpti in manus Hittonis episcopi reddidit ac revestivit ad domum beate Mariae et se ipsum absacitum tribus diebus et tribus noctibus exhibebit et ipsam rem proprius servus sanctae Mariae obsedit. Quo peracto venit iterum ad episcopum et in sua misericordia praestavit ei ipsam causam ad usum vite sue. Reddidit hoc in villa nuncupante Othereshusir videntibus istis: Situli. Crimperht. Ratkis. Engilhart. Hrodhart. Reginhoh. Cundhart. Ilprant. Marcho. Kisalfrid. Heriperht. Eparachar. Uuicco. Moathart. Lantpald. Et isti alii suprascripti praesentes erant, quando iterum in beneficium accepit ad Feohtkirhun.