Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 434

a) Der Priester Heripald übergibt sein Eigentum zu Hörenzhausen. b) Der Priester Adalunc erneuert eine frühere Schenkung. c) Zusammenfassung der beiden Vorurkunden.
Datierung: 820 04 19
Ausstellungsort: Ottershausen

a b) TRADITIO HERIPALDI PRESBITERI ET RENOVATIO TRADITIONIS ADALUNGI PRESBITERI.

a) Pateat ergo omnibus audientibus tam sub ecclesiastico regimine degentibus quam et secularia iudicia decernentibus quondam presbiter Heripald tractantem aliquam delegationem de suis propriis facultatibus ad domum beate Mariae dei genetricis fecisse. Ob quam causam confirmandam venit praefatus presbiter nomine Heripald coram Hittonem episcopum in loco qui vulgo dicitur Othereshusir ibique coram multitudine populi procedit et quicquid proprie alodis seu lucrationis praesente tempore usitare aut dominare videbatur in loco fato Herineshusir cum omni utensilia vel subpellectile tradidit in manus Hittonis episcopi ad praememorato domo beatae Mariae, ut in evum inconvulsum perduraret; nihil enim praetermittit nisi parvam rem quam nepoti suo cum convenientia episcopi ad usum vitae tradidit. Et haec sunt testes : Crimperht. Cotaperht. Paldachar. Cundhart. Hludolf. Ilprant. Eparachar. Marcheo. Uuicco. Heilrih. Ermanolt. Uualdker. Odalscalh. Engilhart. Cartfrid. Lantpald ceterique multi adstabant. Hludolf fideiussor.

b) Post breve tempus eiusdem diei Adaluncus presbiter adfuit episcopo licentiam petiturus Romam pergendi habere, quod minime pius episcopus denegationem exhibuit ac gratanter eum ammonuit praecavere de sua traditione quam iam fecit antiquis temporibus ad domo sanctae Mariae in castro sito Frigisinga. Ille vero statim promptus peragit quantumcumque his temporibus matrimoniis vel adquisitionis habere noscitur, hoc totum ex integro in manus Hittonis episcopi relaxavit et priscam traditionem renovavit, ut firmum in perpetuum stabiliter permansisset videntibus istis: Tamuzan. Crimperht. Cotaperht. Paldachar. Cundhart. Uualho. Ilprant. Reginhoh. Cartfrid. Ermanolt. Uualdker. Kisalfrid. Uuituhhi. Engilhart. Adalperht. Heilrih. Odalscalh. Cundpald. Juto. Lungar. Herimunt. Truchman. Cotedeo. Uuolfuni. Actum est hoc XVIII. kal. mai. menne indictione XIII. anno siquidem Hloduuuici imperii eius VII.

c) TRADITIO HERIPALDI ET ADALHARTI PRESBITERORUM.

Conperiat caterva gnarum, quemodmodum quosdam Heripald et Adalhart presbiteri suam licet alodem propriam deligabant ad edem inviolabile virginis etiam ast pari sensu in manus Hittonis episcopi reddebant iam olym peractam tradi­tionem intuentibus plurimis: Engilhart, Liutpald, Orendil, Ellanperht comites. Cundhart. Crimperht. Meigol. Coteperht. Keio. Alprih. Paldachar. Spulit. Odalscalch. Ûto. Deothart. Echo. Einheri. Heriperht. Kiso. Alpuni. Deotheri. Situli. Cundperht. Reginperht. Sulman. Erchanolf seu reliqui nonnulli. Actum ad Othareshusum.