Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 418

Der Priester Ekkihart erneuert seine Schenkung zu Peterswahl.
Datierung: 819 05 22
Ausstellungsort: (Freising)

RENOVATIO VEL CONFIRMATIO TRADITIONIS EKKIHARTI PRESBITERI AD UUALDE.

Constat enim multis in episcopio sanctae Mariae constitutis qualiter Ekkihart presbiter renovavit traditionem iam olim actam ad domum sanctae Mariae semper virginis in loco nuncupato ad Vualde. Eo quoque modo hanc renovationem fecit, ut ipse Ekkihart presbiter cum Fritilone et Camanolfo vel alii multi propinqui et amici illorum qui cum eis venerant ad Frigisinga in praesentia Hittoni dei sacerdoti. In quorum omnium praesentia accessit Ekkihart presbiter ad domnum episcopum et reddidit omnia quae ad Uualde pro­prium habere visum est tam in aedificiis quam etiam mancipiis et in omnibus utensiliis vel etiam confiniis vel terminis cultis et incultis quicquid eum in iam dicto loco propriae vel adquisitionis praesenti tempore habere cunctis visum est, totum ex integro in manus domni Hittonis episcopi reddidit et pristinam traditionem renovavit. Similiter etiam coram cunctis ibidem congregatis reddidit Fritiloni et Kamanolfo ad duas ecclesias iustitiam illorum quam legitimae in his ecclesiis habere cum iustitia debent, coram domno episcopo eis reddidit et firmitatem cum veraces viris subterscriptis utrorum rerum firmiter fecit. Haec nomina testium Fritilo. Kamanolf. Ampricho. Reginpald. Cundhart. Rihlant. Cundpald. Hunkiis. Sigipato. Sindeo. Cundheri. Diudolf. Kerhoh. Irminhart. Uualho. Isancrim. Hato. Pernolf. Hisker. Putilo. Tetti. Petto. Actum est haec in XI. kal. iun anno gloriosi Hluduici imperatoris VI. indictione XII. Ego quidem Tagabertus indignus presbiter scripsi iussione Hittonis epi­scopi.