Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 417

Der Kleriker Meiol übergibt seinen Besitz zu Frauenvils und erhält die Schenkung seines Onkels, des Priesters Hartpald, ebenda zu Lehen.
Datierung: 819 05 10
Ausstellungsort: (Freising)

TRADITIO HARTBALDI PRESBITERI AD FILUSA ET MAIOLI CLERICI NEPOTI SUI IN EODEM LOCO.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis est in episcopio sancte Mariae bene notum, qualiter vir venerabilis Hartpald presbiter propriam hereditatem suam in loco Filusa sancte Mariae domui traditum iam olim habebat cum omnibus quod propriam habere in eodem loco videbatur. Defuncto vero iam dicto Hartpaldo coepit Meiol nepus eius ipsam rem in beneficium a Hittone dei sacerdote magnopere deprecare. Tunc congregata multitudine propinquorum seu amicorum suorum venerunt ad virum venerabilem Hittonem episcopum et narraverunt ei omnia, qualem consilium iam dictus Meiol clericus cum parentibus suis habuit et quia omnem hereditatem suam domui sanctae Mariae tradere dispositum habuit in hoc, quod iam dictam rêm Hartpaldi presbiteri in beneficium habere mereretur. Conplacuit hoc episcopo et omnibus simul audientibus in publico synodo Frigisinga congregato ibique coram cuncta congregatione accesserunt ad altare sancte Mariae ipse Meiol cum parentibus suis et tradidit domui sancte Mariae omnia quae de propria hereditate habere videbatur ita, ut sit stabilis in perpetuum domui sanctae Mariae. Haec sunt testes: Sigiperht, Einhart qui hanc causam magis apud domnum episcopum inpetraverunt atque fieri petierunt. Deinde Alpolf. Haholf. Heipo. Reginperht. Uualho. Hartnid. Emihho. Durinc. Eparheri. Cozolt. Ampricho. Eparhart. Crimuni. Juto. Adalunc. Crimheri. Reginperht. Hunolt. Cundhart. Erchanfrid. Marcheo. Rihperht. Helmuni. Sigihart. Alprih. Nothart. Actum est haec anno gloriosi imperatoris Hludouuici VI. die consule quod facit VI. id. mai. indictione XIIII. Ego quidem Tagopertus indignus presbiter conscripsit. Fideiussores Sigiperht, Alpolf, Cozolt ad vestituram seu firmitatem huius traditionis perficiendam.