Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 412

Der Priester Sigifuns erneuert durch Priester Hrodolf die Schenkung seines Besitzes zu Puppling.
Datierung: 819 05 06
Ausstellungsort: (Freising)

QUOMODO SIGIFUNS RENOYAYIT DE PUPPININGA.

Commemoratio, qualiter quidam presbiter Sigifuns suam iam dudum factam traditionem in loco nuncupato Puppininga iterum restauravit et hoc cum suo wadio in manus Hrodolfi presbiteri statuit, quatenus potestativa manu vestituram cum omni integritate domui sanctae Mariae laxaret, quod ita perfecit. Praedictus Hrodolfus venit ad domum beate dei genetricis in castro sito Frigisinga et cum I orario dimisit et reddidit in altare sanctae Mariae. Et haec sunt testes per aures tracti Sigiperht. Pernolf. Haholf. Isancrim. Ampho. Kaganhart. Engilpoto. Uuichart. Kisalfrid. Cundheri. Uuicpald. Hoc fuit sub die quod est pridie non. mai. menne anno beatissimi ac gloriosissimi Hloduuuici imperatoris regnum regente VI. indictione XII.