Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 411

Der Priester Sigiuuolf übergibt seinen Besitz nebst Kirche zu Frauenvils.
Datierung: 819 04 19

TRADITIO SIGIUUOLFI PRESBITERI AD FILUSA.

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed multis est in episcopio beatissime virginis Mariae bene cognitum qualiter vir venerabilis Sigiuuolf presbiter propriam hereditatem suam in loco Filusa tradidit ad sanctam Mariam domum episcopali in manus domni Hittonis episcopi, hoc est ecclesiam cum domo et quicquid ad ipsam eclesiam legibus pertinere videbatur tam in edificiis quam territoriis mancipiis atque omni utensiliis silvis pratis pascuis et omnibus rebus ad ipsam eclesiam pertinentibus quodcumque proprium in eodem loco habere videbatur eo modo, ut post obitum eius nullus domui sancte Mariae deservire contradicere valeat Haec autem sunt testes per aures tracti Reginperht. Cundhart. Reginpald. Crimuni. Memmo. Isancrim. Gakanhart. Mahtperht. Tetti. Ampho. Actum est hoc die consule quod facit in XIII. kal. mai anno gloriosi imperatoris Hluduuuici VI. indictione XIII. Ego indignus Tagibertus presbiter scripsi iussione domni Hittonis episcopi