Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 392

Die Matrone Imma übergibt ihren Besitz zu Bauern(Hof)starring.
Datierung: 818 01 29

TRADITIO QUEDAM MULIERIS IMMA AD STARGINUN.

Denique sub omni diligente cura secundum ardentissimam erga divini cultus operationem sibi clitus inspiratam voluntatem Hitto ordinatus episcopus episcopatum suamque diocesem circuivit necnon et plebem sibi agendum regendumque commissum praedicans et docens de regno die videlicet et eclesias consecrando, quodam contigit eum die usque ad hanc eclesiam venisse qui dicitur Cozolti eclesia et ibi episcopalem officium peregit. Inde vero perrexit ad curtem quem Papo persbiter domo sanctae Mariae proprie alodis et possessionis tradidit et unam eclesiam ibi dedicavit. Ibique quodam venerabilis matron nomine Imma in preasentiam venit et dedit atque diligavit in manus iam memorati episcopi deo et sancti Corbiniani suam propriam hereditatem, quod ei maritus suus nomine Hrodperht ad iustitiam et proprietatem seu etiam et filii sui tradiderunt atque dimiserunt in loco nuncupante Stargina, hoc quoque totum et integrum domo sanctae Mariae in castro sito Frigisingas pro remedium animarum suarum donavit atque transfirmavit perpetua stabilitate. Fideiussores Cozolt, Hiltirat, Uuolfheri. Sed postea illius petitio fuit, quod benigna miseratio recordati episcopi non denegavit, ut ipsam rem per beneficii usu fructuario ad suam praestitisset vitam. Quod et ita fecit, ut ilia ipsa quamdiu in hac miseria et transitoria degeret vita, ad illius perfrueret necessarium; post eius vero discessum firmiter ad praefatum domum possidetur. Et pro hoc censuit annis singulis unum denarium praecavens, ut nulla inde omnino emergere potuisset contentio vel alitergatio. Haec sunt testes per aures tracti: Sigiperht. Cundhart. Cozolt. Hiltirat. Uuolfheri. Reginheri. Ampricho. Durinc. Eparhart. Crimperht. Arhart. Adalhoh. Kerperht. Engilpald. Hartrat. Haduperht. Managolt. Ledi. Altaperht. Rihholt. Reginolt. Alauuih. Petto. Cundhart. Reginhoh. Emicho. Putilo. Alpheri. Rihpald. Uuillahart. Anno gloriosissimo excellentissimo Hloduuuico a deo sublimato siquidem imperii sui V. actum IIII. kal. frb. indictione XI.