Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 391

Der Laie Ellanmar übergibt ein Bethaus zu Velden an der Vils.
Datierung: 818 01 26

TRADITIO ELLANMARI LAICI.

Notum sit cunctis legentibus quam etiam audientibus, qualiter quidam vir nobilis nomine Ellanmar in curte sua construxit oratorium in pago Felda iuxta fluvium qui dicitur Filusa. Deinde veniens ad Hittonem episcopum suppliciter postulando, ut ibidem venire dignaretur, quod ita et fecit. Tunc quoque praefatus vir venerabilis ibidem veniens ceterique nobiles viri multi cum eo adfuerunt. Tunc quoque praefatus vir interrogavit iam memoratum Ellanmarum, quomodo praedictum oratorium hereditare voluisset et ille intenta sedulaque meditatione celeriter adfuit et fatebat se ipsum oratorium cum tribus mancipiis et iurnales XXX et pratis valente X carradas hereditare quorum nomina hic declarantur: Snelhart, Sitaman, Alazeiz. Deinde quoque iam dictus episcopus consecravit ecclesiam necnon et altarem insuper et reliquias addidit. Tum demum vero in praesentia multorum ibidem advenientium libenti animo Ellanmar pervenit et tradidit ipsum altarem cum omnibus sibi pertinentibus in manus Hittoni ad domum beate et intermeratae virginis Mariea in castro site Frigisinense ubi domnus pretiousus Corbinianus confessor Christi electus in corpore requiescat, ut in evum inconvulsum iure perenne essentialiter perstitisset eo tenore, ut ille ipse et uxor sua quam etiam si aliquando filium genuissent, quousque in hac fragile vita degerent, ad eorum usum et potestatem haberent; sin vero minime filium haberent, die in quo vitam terminarent, extimplo ad praefatum edem perpetualiter atque stabiliter praeter obiurgationem ullius repellitudinis adhabetur Hoc actum et perfectum die quod est VII. kal. frbrs indictione XI. anno gloriosissimi Hluduuuici augusti a deo electi V. testibus istis Iusip. Alprih. Arnolt. Amalker. Erchanperht. Lantperht. Adalperht. Rihmunt. Deotperht. Hartfrid. Nidhart. Kisalhart. Alauuih. Arnolt. Uuaninc. Petto. Uualho. Eparheri. Rihpald. Engilrih. Uuillahart. Ampricho. Putilo. Sigo abbas. Johannes archipresbiter. Cotascalh. Dalker. Pazuni. Rupo diaconus. Anno. Emihho. Salomon. Erchanperht. Undeo.