Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 386

a) Der Edle Cotescalch und sein Bruder Deotpald übergeben ihren Besitz zu Ober(Unter)mezing. b) Toato, Rihheri und Ascrih übergeben sich und ihren Besitz zu Niederthann.
Datierung: 817 11 06

TRADITIO COTESCALCHI ET DEOTPALDI ET QUOMODO TOTO ET RIHHERI ET ASCRIH ADQUISITIONEM CONTRAPLACITABANT.

a) Fulciti divina videlicet conpunctione instincti quidam laici nobili homines nomine Cotescalch et frater eius Deotpald ceperunt cogitare, quomodo apud pio domino delictorum suorum indulgentiam adipiscere et rectum tramitem ad regna caelorum intrandi mereantur. Ob hoc venerunt ad Frigisingas ubi domnus pretiosus Corbinianus in corpore requiescit vel ibidem praeest venerabilis Hitto episcopus cum norma plurima monachorum ad laudes Christi canendas et tradiderunt ad domum beatae et inviolabilis Mariae et pro remedium animarum suarum in loco nominato Mezinga quicquid ibidem iure dominationis habere noscuntur. Quod contra fratrem suum sibi proprie alodis usurparent, hoc ipsud cum omni integritate seu stabilitate ad praefatam domum deligaverunt necnon perpetualiter firmaverunt, ut deinceps praedictus episcopus quicquid placuisset et potestatem haberet exhibendi. Hoc actum coram publico synodo sub die consule quod est in VIII. id. novemb indictione XI. anno clarissimi atque piissimi Hludouuici augusti principatum tenenti IIII., testibus istis Liutpald comes. Hato. Drudolt. Isker. Heriperht. Uualho. Eparheri. Rihpald. Tuato. Ampricho. Engilrih. Meginhart. Irminperht. Ellant.

b) Eodem quoque die Toato et fratres sui Rihheri et Ascrih eorum adquisitionem contraplacitabant quam habuerunt pro ecclesiam in loco nominato Tân in honore sancti Pancratii dedicata ad Hittonem episcopum et semet ipsos successores eorum adscitos fecerunt coram multis et coram ipsis suprascriptis testibus hoc firmiter confirmaverunt.