Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 385

Der Priester Sindperht übergibt seinen Besitz nebst Kirche zu Höhenrain.
Datierung: 817 10 21
Ausstellungsort: (Freising)

TRADITIO SINDPERHTI PRESBITERI AD HOHINREINNE.

Notum est cunctis in episcopio sanctae Mariae conversantibus, qualiter Sindperht presbiter tradidit propriam hereditatem suam in loco Hohinreini ad domum sanctae Mariae semper virginis seu ad corpus beati Corbiniani confessoris Christi, hoc est ecclesiam cum domo vel quicquid ad ipsam ecclesiam legibus pertinere videbatur Ipseque iam dictus Sindperht presbiter eo modo hanc traditionem peregit: Surrexit in publico synodo ad Frigisinga congregato in praesentia viri venerabilis Hittonis episcopi pariterque in praesentia cunctorum qui in eodem concilio congregati adesse videbantur et tradidit quicquid iuste et legitime in iam dicto loco Hohinreini proprie hereditatis vel adquisitionis habuit; nihil enim ex cunctis praetermisit, sed totum ex integro domui sanctae Mariae tradidit et firmiter condonavit. Haec sunt testes per aures tracti Suuarzolh. Heriperht. Ampricho. Toto. Sigur. Uuillihelm. Liutprant. Adalker. Putilo. Hartmoat. Uuichart. Uuigant. Uuicco. Sigideo. Tato. Ellanheri. Actum est haec in XII. kal. novemb anno gloriosi imperatoris Hludouuici IIII. indictione X. Ego quidem Tagibertus indignus presbiter hanc traditionem scripsi iussione episcopi