Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 380

Der Priester Engilperht und sein Bruder Heriperht übergeben ihren Besitz zu Steingau.
Datierung: 817 08 18
Ausstellungsort: Freising

ALIA TRADITIO ENGILBERTI PRESBITERI ET HERIBERTl AD ALTHEIM.

Eodem quoque die atque eadem hora venerunt duo fratres Engilperht presbiter et frater eius Heriperht de partibus meridie di vico nuncupato Altheim Steincoi ad virum venerabilem Hittonem episcopum dei omnipotentis querentes misericordiam et sanctae Mariae matris Christi, eo quod ipsi iam dicti non habuerunt naturalem heredem, elegerunt sibi spiritales heredes iam dictam matrem domini Mariam et beatum Corbinianum confessorem Christi ibique coram cunctis ibidem congregatis accesserunt ad altare sanctae Mariae semper virginis et ad corpus sancti Corbiniani Christique confessoris et tradiderunt commune consilio atque voluntate omnia quodcumque legibus proprie hereditatis habere viderentur; nihil enim incultis rebus illorum quodcumque habere videbantur, extra dimiserunt, sed totum ex integro domui sanctae Mariae quod situm est in castro Frigisinga condonaverunt et firmiter tradiderunt ut haberent spiritaliter in caelo quod corporaliter in terra habere non merentur Ita enim dixerunt: „Si aliquis aliquando de his rebus agere contrariae temptasset aut aliquid de hac domo dei abstrahere vel minuere voluisset, cum eis communicet causam in iudicio quos nunc heredes electos habemus Actum est haec die supradicto XV. kal. septemb anno Hluduuuici imperatoris IIII. indictione XL, ipsis suprascriptis testibus in praesentia videntibus, tamen istos per aures traximus Uualho. Sigur. Petto. Sigiuolch. Reginperht. Kerperht. Gammo. Uuicco. Frumolt clericus. Scripsi autem ego Tagibertus indignus presbiter iussione venerabilis Hittonis episcopi