Der Priester Liutperht übergibt seinen Eigenbesitz zu Altham.
Datierung: 816 04 29
Ausstellungsort: Freising
Cunctis audientibus vel legentibus scedulam istam primitus apertius demonstramus qualiter Liutperht presbiter cogitans de sua fragilitate seu de utilitate animae pro qua Christus mori dignatus est, licet extremum sortem aeterne beatitudinis superna gratia largiente accipere mereretur. Dum vero ad limina beatorum apostolorum Petri et Pauli iter carpere paratus fuit, indulgentiam et remedium delictorum suorum obsecrare venit ad domum sanctae Mariae ante Hittonem deo devotum episcopum vel cunctam congregationem sanctae virginis Mariae matris domini nostri ad monasterium Frigisinensem ubi electus domini sanctus Corbinianus in corpore requiescit et tradidit propriam alodem in loco nominato Altheim quod eum de paterno vel materno necnon de fraterno proprie hereditatis obvenit dedit atque iure perpetuo ad opus sanctae dei genetricis obnixe transfirmavit ad praedictum domum totum de integro tam de alode quam et de conparato seu de qualibet adquisitione, nihil omnino praetermittens exceptis duabus mancipiis ea ratione, ut in evum stipulatione interposita diuturnum tempus inconvulsum ista traditio firma et stabilis ad supra memoratum domum perstitisset Haec sunt testes per aures tracti Toto. Pernolf. Aaron. Drudolt. Asolt. Uualho. Sigideo. Reginpald. Reginolt. Ortheri. Oadalhart. Emicho. Haholf. Eparheri. Rihpald. Lantpald. Heriperht. Isker. Actum est hoc in castro nuncupato Frigisinga sub imperio piissimi Hludouuici imperatoris anno III. et Hlodhario rege Baiouuariorum II. in III. kal. mai. indictione Ego itaque Pirhtilo iussus a domno Hittone episcopo scripsi et subscripsi hanc cartulam