Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 359

Der Priester Fritilo erneuert eine Schenkung zu Langenpreising.
Datierung: 816 04 13

TRADITIO FRITILONIS PRESBITERI DE PRISINGA.

Notum est cunctis in domo sanctae Mariae conversantibus qualiter Fritilo presbiter renovavit pristinam traditionem in manus Hittonis episcopi quam iam olim ante actam habuit in manus venerandi Attoni episcopi Nunc autem ad Romam pergere paratus reddidit ipsam traditionem quam antecessores eius iam multis temporibus ad domum sanctae Mariae actam habuerunt et modo per manus Fritilonis presbiteri quicquid ad Prisinga de propria hereditate legibus habere videbatur totum ex integro ecclesiam cum domo vel omnia quicquid ad ipsam ecclesiam pertinet reddidit in manus venerandi Hittonis episcopi eo modo, si in ipso itinere vitam finisset, ex eo die statim iure domui sanctae Mariae subiacuisset; si vero venisset, habere eum eandem rem licuisset ad vitam eius iam postea nullus domui sanctae Mariae inpedire potuisset Haec autem sunt testes Sigiperht. Liutprant. Sindeo. Cundheri. Emicho. Cundhart. Cartheri. Oadalhart. Arahad. Rihpald. Eparheri. Reginpald. Reginhoh. Ampricho. Kepahoh. Engilrih. Actum est haec in id. apr. anno gloriosi imperatoris Hlodouuici III. indictione VIII. Ego Tagabertus indignus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi