Helmperht schenkt eine Kolonie.
Datierung: 815 06 24
Ausstellungsort: Freising
Notum est multis in episcopio sanctae Mariae manentibus qualiter quidam homo nomine Helmperht iam fortiter in infirmitate vexatustradidit unam coloniam propriae hereditatis in loco nuncupato .... In eadem ipsa colonia habitat homo liber nomine . . Iam enim ipse in eadem infirmitate Helmperht defunctus, venit Mezzi frater eius seu filius Helmberti nomine . . . . ad virum venerabilem Hittonem pontificem et narraverunt ei omnia, qualiter Helmperht iam antea actam habuit et coram testibus desuper altare sanctae Mariae posuerunt et statuerunt, ut ipse supradictus . . si iam dictam coloniam habere voluisset per singulos annos censum inde redderet, hoc est de cervisa triginta siclas et duos modios de pane et unam friskingam duas saicas valentem, duas aucas et tres pullos, alioquin dimittat ipsam coloniam. Haec sunt testes per aures tracti Ellanperht iudex. Liutprant. Toto. Cundhart. Uuolfheri. Meginrat. Kepahoh. Engilrih. Einhart. Aaron. Spulit. Drudolt. Adalperht. Engilrih. Oadalhart. Pernolf. Uualho. Actum est haec ad Frigisingas in praesentia Hittoni episcopi die consule quod facit VIII. kal. iul anno gloriosi Hloduici imperatoris II. et primo Hlodharii regis in Baioaria indictione VII. Ego Tagibertus indignus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi