Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 337

Heimrich bestätigt die Schenkung seines Vaters Magrih zu Laber.
Datierung: 815 05 06
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO MAGRIHI ET HEIMRIHI AD LAPARA.

Dum et omnibus non habetur incognitum qualiter quidam homo Magrih nomine iam dudum propriam hereditatem suam in loco Lapara tradidit domui sanctae Mariae in manus viri venerabili Arpionis episcopi ipseque Arpio episcopus legitime tres noctes possidebat eodem locum vel domum et omnia quicquid ad hunc domum legibus pertinere videbatur Tassilone quoque duce ibidem manente, ipsam traditionem sciens et consentiens. Evoluto autem tempore Heimrich filius Magrihi conpunctus divina clementia congregatis parentorum turmis veniens ad venerabilem virum Hittonem episcopum successorum Arpionis et Attonis episcoporum pristinam patris renovavit traditionem Adiunxit etiam omnia quae habuit vel quicquid ei de paterna hereditate contra fratres suos in partem propriam adherebat, nihil in omnibus extra relinquens nisi tantummodo duos mancipias quos quidem nominatim non constrinxit vel designavit, sed quales ei postea conplacuissent illos fieri decrevit, Haec autem sunt testes huius rei per aures tracti Urso. Uualho. Deotpald. Arahad. Toato. Uuaninc. Adalunc. Emicho. Actum est haec in loco Frigisinga in praesentia Hittonis episcopi seu familiae sanctae Mariae quorum nomina Oadalpald presbiter et monachus. Meginperht presbiter et monachus. Hiltiperht presbiter et monachus. Meginolt presbiter et monachus. Manno presbiter et monachus. Anno diaconus. Emicho diaconus. Hroadant diaconus. Nidperht diaconus. Erphuni diaconus. Deotpald diaconus. Clerici vero: Sigihart, Kaganhart seu alii sine numero Haec omnia acta sunt die consule quod facit pridie non. mai anno II. imperii Hludouuici pii principis et anno primo Hlodharii regis in Baioaria indictione VII. Ego Tagibertus indignus presbiter conscripsi iussione Hittonis episcopi