Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 300

Der Diakon Suuidhart schenkt sein mütterliches Erbe zu Anzing.
Datierung: 812 04 23
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO SUUIDHARTI DIACONI.

Dum in dei nomine ego Suuidhart diaconus tractante vel cogitante me de vita futura, ut anima mea aliquantulum refrigerium in requie sempiterna habere meruisset idcirco tradidi ad beatissimam semper virginem Mariam propriam hereditatem meam in loco Anzinga, quam mihi mater mea Kerlind in propriam reliquit hereditatem, hoc est curtem cum domo et cum omni aedificio et utensilia domus et dimidium territorium seu terminos quos pertinent ad ipsum domum, mancipios quoque infra domo sex et mansos vestitos et bene ad servitium paratos quattuor; ea vero ratione haec omnia trado domui sanctae Mariae, ut post obitum meum hoc ipsud quod tradidi liceat habere Attonem nepotem meum in beneficium de domo episcopali cum censu qualem placeat domno Hittone episcopo, et ipse iam dictus Atto ad dies suos hoc habeat et nullam licentiam de me concessam habeat, ipsum territorium in ullo minorare, sed meliorare et si inventum fuerit quod aliter fecerit, nihil exinde habeat, sed in defensore domui sanctae Mariae potestate consistat Haec omnia feci ego Suuidhart ante altare sanctae Mariae et archa sancti Corbiniani confessoris Christi ibidemque constitui atque confirmavi in praesentia domni Hittonis episcopi si aliquando aut ego ipse aut aliquis de propinquis aut ullus de heredibus meis aliter exinde agere conatur vel temptatur, sciat se mendacem esse coram deo et omnibus sanctis eius, quia nullus in eadem hereditate mecum nullam habeat potestatem nisi tantummodo ego solus; propterea firmam facio traditionem nullo contradicente vel potestatem in aliquo habente Haec autem sunt testes per aures tracti Primo enim Anno. Haholf. Reginpald. Uuillipato. Heriperht. Hisker. Emicho. Pepilo. Hroadperht. Uuituchi. Adalperht. Egilperht. Actum est haec in basilica beatae Mariae virginis in praesentia domni Hittonis episcopi et aliorum turma monachorum et presbiterorum diaconorum clericorum multorum quorum primi fuerunt Uuicrat monachus. Chadol monachus. Oadalpald presbiter et monachus. Hiltiperht presbiter et monachus. Hiltiperht presbiter et monachus. Meginolt presbiter et monachus. Marchuni presbiter. Manno presbiter et monachus. Cundhart presbiter. Diaconi vero: Altman. Anno. Pazzuni. Nidperht. Hunolf. Eginolf. Adalperht seu alii sine numero haec videntes et audientes die enim consule quod facit VIllI, kal. mai anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XI. indictione III. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Hittonis episcopi