Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 284

Der Priester Unarc begibt sich seiner Ansprüche zu Wippenhausen.
Datierung: 808

UNARC PRESBITER PUPINHUSIR PLACITABAT.

De contentione quam habuit Atto episcopus et Unarc presbiter pro villa quae nuncupatur Pupinhusir, qualiter supradictus Unarc cum iniustitia iam dictam villam abstrahere voluit de domo sanctae Mariae, sed nequaquam potuit propter diuturnam vestituram antecessorum Attoni episcopi qui vestiti fuerunt de eadem villa. Tunc vero eadem presbiter nomine Unarc videbat, quod nequaquam optinere potuit quod volebat; paenitentia conpunctus atque cum iusto iudicio superatus veniebat ante Attonem episcopum seu cunctam congregationem sanctae Mariae sive alii multi qui huc venerant ad testimonium. Dicebat, quod iniuste hoc fecisset et precabat, ut indulgentiam ei dare dignaretur, et ille iam dictus presbiter coram omnibus prostratus iacebat ante altare sanctae Mariae et confessus est se mentisse omnia verba quibus contradicebat domui sanctae Mariae. Haec autem sunt testes in quorum praesentia hoc factum est: Inprimis Liutfrid vocatus episcopus. Ellannod archipresbiter. Berno presbiter et monachus. Johan presbiter. Horskeo presbiter. Snelmot presbiter. Francho presbiter. Ascrih presbiter. Uuicquas presbiter. Adalhoh presbiter. Meginolt presbiter. Oadalpald presbiter. Hiltiperht presbiter. Nunc autem diaconi: Uuilliperht diaconus. Hieremias cappellanus. Altman diaconus. Pazzuni diaconus. Hitto diaconus. Rupo diaconus. Emheri diaconus. Inguperht diaconus. Samuel diaconus. Poto diaconus. Sliu diaconus. Helmuni monahus. Uuicrat monahus. Salomon monahus. Haec sunt laici: Inprimis Chadol comis. Ellanperht iudex. Hrocholf. Kaganhart. Pald. Rátolt. Oadalperht. Uuluarn. Rihker. Chunimunt. Meiol. Noathart. Herico. Ortheri. Reginhelm.