Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 283

Bischof Atto und Uualtant tauschen Land zu Reichersdorf.
Datierung: 808 10 20

CONCAMBIUM ATTONIS EPISCOPI CUM HOMINE UUALTANT RIHCOZESDORF.

Notitia qualiter Atto episcopus cambiavit territorium ab homine cui nomen Uualtant in loco qui dicitur Rihcozesdorf infra villa Et econtra dedit ei Atto episcopus plus longius extra in campo eadem vicule, aequalem mensuram inter se dividebant ea vero ratione, si quis hoc cambium mutare vult, cum ipsis territoriis mutat Haec autem sunt testes Inter eos inprimis Fritilo. Kamanolf. Pernhart. Rihlant Oago. Rato. Hungis. Actum est hoc in XIII. kal. nov anno gloriosissimi imperatoris augusti VIII. indictione II.