Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 281

Der Priester Pernhart übergibt seinen Besitz nebst Kirche zu Wiedenzhausen.
Datierung: 808 08 15

TRADITIO PERNHARTI PRESBITERI.

De traditione quam fecit Pernhart presbiter in loco Uuinimunteshusir. Ipse vero Pernhart in eodem supradicto vico basilicam construxit et ibidem Attonem episcopum invitavit, ipse vero hanc basilicam dedicavit. Hoc peracto adprehendit pallam altaris ipse Pernhart et tradidit in manus Attonis episcopi seu quicquid in supradicto vico de propria hereditate habere videbatur totum ex integro ad domum sanctae Mariae semper virginis ad Frigisinga tradidit, nihil enim praetermisit Haec autem sunt testes Ekkihart. Hadolt. Edilo. Sipicho. Lungar. Uuirunt. Cozpald. Uurmhart. Haguno. Salomon. Actum est haec in XVIII. kal. septemb anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VIII. indictione I. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Attonis episcopi