Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 280

Engilsuuind übergibt ihren Besitz zu Holzen der Kirche zu Zolling.
Datierung: 808 07 20

TRADITIO ENGILSUUIN AD HOLZE.

In dei nomine Notitia qualiter quedam femina Engilsuuind nomine tradidit propriam hereditatem suam in loco nuncupante ad Holze, hoc est ecclesiam cum domo seu quicquid de propria adquisitione ibidem habere videbatur, totum ex integro tradidit ad domum sanctae Mariae semper virginis seu etiam beati Petri apostolorum principis in loco qui dicitur Zollinga excepto una mancipia, aliud quoque ut diximus ex integrum tradidit in manus Attonis episcopi seu etiam in manus Uuagoni clerici qui tunc ecclesiae supradictae Zollinga praeesse visum est ea vero ratione, ut eam liceat utere seu habere usque dum vivit post obitum vero eius sine ulla contradictione ad supradictum domum sanctae Mariae firmiter in perpetuum permaneat Actum est haec in XIII. kal. aug anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VIII. indictione I. Haec sunt testes Inprimis Uuago clericus. Sindeo laicus. Einhart. Alprihc. Uuolfheri. Otlant. Mahtperht. Irminfrid. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Attonis episcopi