Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 272

Der Priester Engilperht und sein Bruder Perhtolt übergeben eine Kirche zu Eibach.
Datierung: 808 03 15

TRADITIO ENGILPERHTI PRESBITERI ET PERHTOLTI LAICI AD IPACH.

De traditione quam fecerunt Engilperht presbiter et frater eius Perhtolt in loco qui dicitur Ipah. Tradiderunt enim propriam ecclesiam illorum cum omnia quicquid ad eandem ecclesiam pertinere videbatur nihil praetermittentes, sed cum omni integritate ad domum sanctae Mariae semper virginis in loco Frigisinga in manus Attonis episcopi condonaverunt atque firmiter pro animabus eorumconfirmaverunt, ut ibidem stabiliter sine ulla contradictione in perpetuum permansisset Haec autem testes Herirach. Meginhart. Ramuolf. Isi. Isunc. Cunzo. Actum est haec in id. mar. anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VIII. indictione I. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus scripsi iussione Attonis episcopi