Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 268

a) Bischof Atto gibt den Brüdern Patto und Tetti für einen Hof zu Sünzhausen Entschädigung zu Haselbach. b) Entschädigt sie für einen Wald ebenda.
Datierung: 807-808

CONVENIENTIA ATTONIS EPISCOPI CUM PATTONE ET TETTINI FRATRIBUS.

a) Convenientia Attonis episcopi cum duobus fratribus quorum nomina Pátto et Tetti. Ipsi enim iam dicti fratres voluerunt partem aliquam abstrahere de curte Sindeoeshusir. Convenientia exinde facta donavit Atto episcopus his duobus fratribus in loco Hasalpach iurnales XL pratas VI carradas et unum caballum cum scuto et lancea et propterea utrisque partibus cum testibus confirmaverunt ut sicut definitum sit inter eos in perpetuum. Actum est haec in praesentia Attonis episcopi et Oadalharti episcopi. Meginhart abbas. Antarpót presbiter. Haec sunt testes: Mezzi comes. Engilperht vicarius. Kaganhart. Einhart. Alius Einhart. Friduperht. Memmo. Uuichart. Isancrim. Hrocholf. Tíso. Sindeo. Cundheri. Haholf. Chippo.

b) Similiter de silva ad Sindeoeshusun: Rupo diaconus. Hamminc. Mezzi comes. Reginhart. Kaganhart. Cundheri. Sindeo. Reginperht. Diudolf. Fatto. Herirat. Soanperht. Uuichart. Haec sunt testes quos tradiderunt Tetti et Pátto Attoni episcopo pro silvam quam quesierunt in loco Sindeoeshusir. Acceperunt inde Septem solidos de argento et nullam amplius inquisitionem huius silve se habituros coram istis testibus conplacitaverunt. In publico placito hoc factum est ad Frigisingas.