Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 267

Bischof Atto und Abt Reginperht von Moosburg tauschen Besitz zu Bergen und Buchenau
Datierung: 807-808

CONCAMBIUM ATTONIS EPISCOPI SEU REGINBERHTI ABBATIS.

Notitia de convenientia seu cambio Attonis episcopi et Reginperhti abbatis, hoc est de territorio sancti Corbiniani et territorio sancti Castoli Dedit enim Atto episcopus Reginperhto abbati in loco qui dicitur Perga quod Pero presbiter seu antecessores eius tradiderunt ad domum sanctae Mariae ad Frigisinga Econtra Reginberht abbas donavit Attone episcopo in loco nuncupante .... Poachinauua quicquid ibidem legitime habere se videbatur. Fecerunt enim hoc inter se per fideiussores quorum nomina Kaganhart advocatus Attoni episcopi et Chuniperht vocatus Reginperti abbatis. Actum est haec in praesentia cunctae familiae sanctae Mariae seu aliorum qui praesentes adfuerunt quorum nomina haec sunt: Inprimis Oadalhart episcopus. Sigimoat vocatus abbas. Pern presbiter et monahus. Oadalpald presbiter. Adalhoh presbiter seu alii multi qui praesentes adfuerunt haec videntes et audientes, quod haec causa confirmata et sic definita fuit inter eos.