Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 265

a) Altman schenkt seinen Besitz zu Arzbach und Pfettrach. b) Bestätigung
Datierung: a) 807-808 04 19 b) 808-11

TRADITIO ALTMANNI AD ARUZAPACH.

a) Notitia de traditione quam fecit Altman ad domum sanctae Mariae, hoc est in loco quae dicitur ad Phetarach et ad Aruzpach. Tradidit enim quicquid in suam partem ei evenit hereditatis, quando cum filiis suis partivit, hoc totum ex integro tradidit, nihil enim pretermisit nisi firmiter condonavit et legitimis testibus confirmavit quorum nomina sunt Sigipald. Einhart. Alius Einhart. Memmo. Ekkihart. Hitto diaconus. Actum est haec in XIII. kal. mai

b) Iam postea idem ipse Altman eandem traditionem confirmavit atque renovavit eo modo, ut ipse Altman congregavit propinquorum turmam atque parentorum et renovavit ipsam traditionem quam antea actam habuit, ut et meliorem habuisset firmitatem. Quorum nomina haec sunt qui hoc viderunt et audierunt: Inprimis Sulman presbiter. Folrat. Alpuni. Hunleih. Tuto.