Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 264

a) Aso schenkt seinen Besitz zu Mammendorf. b) Aso erneuert diese Schenkung.
Datierung: a) 807 b) 808 08 15
Ausstellungsort: a) Freising

TRADITIO ASONI AD MAMMINDORF.

a) De traditione quam fecit Aso ad Mammindorf, quicquid ibidem habuit totum ex integro tradidit ad domnum sanctae Mariæ semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi ad Frigisingas ea vero ratione, usque ego ipse vivam in hac fragili vita, ut habeam ad utendum et emeliorandum non in nullo comminuendum post obitum verum meum ita augmentatum atque emelioratum sicut obitus meus derelinquat cum omni integritate cum aedificiis et pecoribus pecuniis cum omnibus adiacentiis in ipso loco Mammindorf ad me legaliter pertinentibus proprie hereditatis seu adquisitionis vel venditionis ita inconvulsum traditum et confirmatum firmiter permaneat ad supradicta domo ad Frigisingas Actum est hoc in VII. id. iun in praesentia domni Attoni pio pontifici in basilica sanctae Mariae. Hoc autem sunt testes Inprimis Richo. Hrodhart. Uuago. Pruninc. Sindihho. Hoc autem factum est in anno regni serenissimi imperatoris Karoli augusti VII. indictione XII.

b) Iterumque alio anno renovavit pristinam traditionem atque confirmavit et tradidit omnia in omnibus cultis et incultis mancipiis terris cultis et incultis, ut post obitum suum sine ulla contradictione permansisset ad Frigisingas ad domum sanctae Mariae quicquid habuisset in loco Mammindorf. Actum est hoc in XVIII kal. sept. anno gloriosissimi imperatoris Karoli VIII. indictione XIII. Ego quidem Tagibertus indignus diaconus hanc cartulam scribsi iussione Attonis episcopi. Haec autem sunt testes: Kaganhart. Spulit. Nothart. Adalhart. Sigipald. Uuituchi.